- PESSINUS
- PESSINUSuntis, vulgo Possene Theveto, urbs Galatiae in Phrygiae magnae confinio cui adscribitur a Livio, sub Agdisti monte, in quo Atys tumulatus creditur, teste Pausaniâ in Atticis, ad confluentes Galli fluv. in Sangarium, vix 50. mill. pass. ab Ancyra in Meridiem, uti 30. a Therma, P. de la Rue, hodie locus ignobilis, in tractu Chiangare, teste Castaldô. Hîc Cybele, cuius simulacrum augustum ibi habebatur, culta est, quae idcirco Pessinuntica dicta fuit, teste Apuleiô. Meminêre eius Strabo l. 12. et Livius l. 29. c. 10. Civitatem eô tempore recens religio invaserat, inventô carmine in libris Sibyllinis, propter crebrius eô annô de caelo lapidatum inspectis. Quandocumque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italiaâ, vincique posse, si mater Idaea Pessinunte Romam advecta esset. Idem ibidem c. 11. Oratores Romani Pergamum ad Regem (Attalum) venerunt. Is legatos comiter acceptos, Pessinuntem in Phrygiam deduxit, sacrumque his lapidem, quem matrem Deûm esse incolae dicebant, tradidit, et deportare Romam iussit. In cuius honorem ludi Megalesii instituti. Fuit autem simulacrum a Scipione Nasica, optimô romanorum iudicatô, exceptum. Herodian. l. 1. c. 11. Αὐτὸ μὲν τὸ ἄγαλμα Διοπετὲς, ώς λέγουσιν: οὔτε δε τὴν ὕλην, οὔτε τεχνητῶν ὅςτιςἐποίησεν ἐγνωσμένον, οὐ δε ψαυςτὸν χειπὸς ἀνθρωπίνης. Τοῦτο δὲ πάλαι ἐξ ούρανοῦ κατενεχ θῆναι λόγος ἔις τινα τῆς Φρυγίας χῶρον. Πεςςινοῦς δὲ ὄνομα αὐτῷ, τὴν δὲ πρεσηγορίκν λαβεῖν τὸν τόπον ἐκ τοῦ πεσόντος ἀγάλματος ἐξ οὐρανοῦ, καὶ πρῶτον ἐκοῦσε ὀφθῆναι. Quae sequuntur, Latine adscribam: Licet apud alios compertum, pugnam illic Ilum Phryga, Tantalumque Lydum inter se conseruisse, sive de via ortem, sive potius obraptum Ganymedis. Cumque diu aequis viribus decertatum foret, ac permulti utrinque cecidissent, nomen ex ea clade loco esse impositum. Hîc etiam fama fert Ganymedem, ipsum trahentibus in diversa germani, atque amatoris manibus, vitâ esse orbatum, sublatumque e medio, pro calamitatis solatio. relatâ ad Iovem raptorem fabulâ, divinis fuisse honoribus affectum. In hoc. quem diximus, Pessinunte Phryges olim Orgia colebant, adipsum fluvium Gallum, a quo etiam evirati Deae sacerdotes cognominantur. Sed ubi res Romana crevit responsô acceptô, mansurum imperium, atque ad summam auctum iri, si Pessinuntiam Deam ad se transferrent: missi in Phrygiam legati sunt petitum Deae simulacrum. Quod quidem facile concessum est, consanguineos se dictitantibus, atque oriundos ab Aenea Phryge. Quum itaque navigiô devectum simulacrum ad ipsas Tiberis fauces appulisset. quibus tum Romani vice portuum utebantur, confestim divinâ quâdam vi navigium substitit, neque ullis Romaniopul. certatim trahentis moveri viribus potuit, donec Vestalis Sacerdos adesset. Ea, cum virginitatem perpetuo servandam polluisse falso argueretur, damnationena metuens, supplex petiit a populo, ut iudicium de se Deae Pessinuntiae committerent. Quô impetratô, zonam recinxit, clare precata, ut si intemeratam se esse, ac virginem Deasciret, navim progredi iuberet. Quae ubi dixit, statim alligatam zonam manu ducta navis sequi coepit. Ita sunt pariter Romani manifestam numinis divinitatem, atque innocentiam virginis admirati. Haec Herodianus. Nic. Lloyd. Coeterum,prius Phrygiae urbs fuit. Ammian. l. 26. Valens Pessinuntia signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum. Unde Pessinun: ia Dea, cuius aedem Clodium Tribunum Plebis, ei ereptam, Brotigaro e Gallogarecia tradi, Sacerdotemque Pessinuntium munere suô privari, Lege iussisse, docet Cicero pro Sext. item de Aruspicum responsis. Nomen urbi a verbo πεσεῖν, cadere, nonnullis deducitur, eo quod in eius agrum Palladium caelitus deciderit ibique primum comparuerit, ut refert Herodian. loc. cit. Meursius in Licophronem, versu,Ε᾿ξ οὐρανοῦ πεσοῦσα καὶ θρόνων Διός,Lapsa ex falanto patrii solo Iovis.Vide etiam Apollodorum l. 3. et Vossium de Orig. ac progr. Idolo. l. 2. c. 52. ubi de Cybeles simulacro. formulam exponit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.